monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 105
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 105
Ita quod per ipsum sacramentum tu, homo, sanctificaris, carnem eius manducans et eumdem sanguinem eius bibens. Nam cum ibi sacerdos officium suum exercet sicut illi constitutum est, sacratissimis verbis me invocans, tunc in eadem potestate ibi adsum qua et ibi aderam, ubi Unigenitus meus sine schismate ullius contagionis incarnatus est.